Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.4.1 Cic. Fam. 6.4.3 (English) >>Cic. Fam. 6.4.5

6.4.2 hoc loco si videor augere dolorem tuum, quem consolando levare debeam, fateor me communium malorum consolationem nullam invenire praeter illam, quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est, quaque ego cotidie magis utor, conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam. A qua quoniam tantum absumus, ut etiam optime senserimus eventusque magis nostri consili quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus quod debuimus, moderate quod evenit feramus. sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum singularis virtutis indigent; illud cuivis facile est docere cur praecipue tu dolere nihil debeas. eius enim, qui tardior in te levando fuit quam fore putaremus, non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam.

6.4.3 reliquum est ut te angat, quod absis a tuis tam diu. res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huius modi ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit. equidem nos, qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam quod ad omnis casus subitorum periculorum magis obiecti sumus quam si abessemus. etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.4.1 Cic. Fam. 6.4.3 (English) >>Cic. Fam. 6.4.5

Powered by PhiloLogic